Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

cis. Anno Doraini millesimo, quadringenlesimo tri­cesimo octauo." E MSS. Kaprinai sub B. tomo XXIX. p. 283—4. LXX. Con. de Thurocz metales dominii Budethin , iussu regis Alberti, conscribit. A. 1438. StejDhanus divina providentia Praepositus Mona­sterii Beatae Mariae Virginis de Thurocz, locique ejusdem Conventus Salutem in Christo vero salutis largitore. iNe gestarum rerum humanae imperfeclio­nis tollat oblivio memoriam, solertia adinvenit peri­torum , ut ea, quae aguntur in tempore , patroci­nio roborentur litterali. Proinde ad universorum noti­tiam harum serie volumus peruenire. Q)uod cura nos litteras Serenissimi Principis Domini Alberti Dei gratia Regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Au­striaeque et Styriae Ducis, nec non Marchionis Mo­raviae Domini nostri naturaliter Colendissimi, Re— ambulatorias, pro parte Georgii de Hatna , ac La­dislai Pan, Casparis et alterius Georgii filiorura eius­dem nobis praesenlatas, summo reqeperimus cum ho­nore hunc lenorem continentes : Albertus Dei Gra­tia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Au­striaeque et Stjriae Dux, nec non Marchio Mora­viae, fidelibus nostris Conventui Ecclesiae de Thu­rocz, Salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis Georgj de Hatna , ac Ladislai Pan , Casparis et al­terius Georgii filiorum ejusdcm. Quomodo quaedam Possessiones ipsorum Budetin, Illumecz, Urannje, Dubie, Nowe Mesto, Leskovecz, Lehotka, Nyes­lusse, Powrina, Radnole, Brodno, Zadubnie, et Maly Budetin, ad antefatam Possessionem Budetin pertinentes in Comitatu Trinciniensi existentes apud

Next

/
Oldalképek
Tartalom