Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
et scandalosae iniuriae exortae fuerint, quarurc praetextu ipsum Dominum Simonem Archidiaconurn ad praefati Jacobi instantiam, auctoritate nostrae legationis in nostri praesentiam citauerimus; tamen partibus ipsis in termino statuto etdeputato, coram i.obis in iudicio comparentibus et causam ipsam inter ipsos, vt praefertur, dudum motam et veniillatam deducentibus , quia tandem idem Simon Arthidiaconus per expresse deducta in re huiusmodi, vidit et manifeste recognouit, se contra eurndein Fratrem Jacobum enormiter excessisse , in eo male , iniuste et perperam egisse, et errasse, quod ipsum excommunicatum per proprias suas litteras denunciari fecisset, per suum commissarium; quare dictus Archidiaconus ob id suum huiusmodi commissum errorem coram nobis recognoscendo, ab eodem fratre Jacobo- yeniam humiliter et deuote postulauit, de omnibus contra personam suam et oflicium, et famam suam attentatis, quod quidem Frater Jacobus, propter gloriosum Deum omnia haec eidem coram nobis indulsit et remisit, in filium atque fratrem caritatiuum , sub amplexibus et per osculum pacis recepit, et in carilate Spiritus Sancti coniuncli, simul ambomagna beneuolentia se amplexati sunt, in omni concordia et fraternitate. Quocirca vobis vniuersis et singulis Dominis supradictis et cuilibet vestrum in solidum, ac qui presentibus fueritis seu fuerint requisiti, in virtule, sanctae obedientiae, et sub excommunicationis poena, quam in vos et quemlibet vestrum , auctoritate nostrae legationis , nisi feceritis, quae mandamus, ferimus in his scriplis, districte praecipimus, et sub eadem poena excommunicationis mandamus, quatenus mox receptis praesentibus, vos Domini Archidiaconi per omnes vestros^