Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
naues praefatorum Turcorum ingentis numeri et apparatus, per eosdem in fluuio Morua vocato, in dictis partibus nostris inferioribus liabito, fabricatas et laboratas, ex quibus scilicet ipsi Turci regno nostro dampna non modica inferre nitebantur, cum exercituali apparalu accessissent, tunc praefatus Comes Steplianus volens suae consuetae fidelitatis constantia famulari, promptitudinem per euidentioris operis effectum demonstrare, copiosam multitudinem gentium exercitualium, suarum scilicet propriarum et dicti Domini Episcopi, fratris sui, duorum vtputa, Banderiorum, de suo et eiusdem Domini Episcopi Fratris sui sumptibus, vt dicitur , Ieuatarum, ad obruendas dictas galeas, pariter cum praefatis Baronibus alys et Nobilibus asseritur premisisse, quae quidem galea post modum nobiliter ex sui, sed et eorumdem aliorum Baronum regni nostri industriosa cooperatione funditus ruptae, et penitus combustae et concrematae extiterunt. Plura siquidem et alia sunt ipsius Comitis Stephani laudandae fidelitatis obsequia, quorum nec qualitatis nec quantitatis discretiua haberi valet notilia, quae idem in diuersarum expeditionum generibus, non parcendo rebus suis et porsonae , cum summae fidelitatis constancia, agilitate peruigili, et strenua operatione vsque felicem ipsius Domini Imperatoris, iuxta nutum diuinae dispositionis defuncto, serenissimoque principe Domino Alberto, praedictorum regnorum Rege , Domino et conthorali nostro charissimo, et nobis diuina opitulante clementia ipsi Patri nostro in regnum hoc feliciter succedentibus, etiam Celsitudinibus nostris a tempore nostrarum felicium coronationum in regem atque reginam Hungariae in omnibus nobis placibilibus et reipublicae conuenientibus,