Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
possessiones nobilium Archiepiscopalium de Gadowcz ex illa parte Danuby ab vna, parte vero ex altera quasdam possessiones rurales simililer Archiepiscopales Nazwaad et Nandor appellatas in fluuio Danu* bii subtus loca Danubialia, in quibus fluuius Waag vocatus in ipsum Danubium versus praedictum castrum Komaron cursiue fluit, et subintrat,in eodem fluuio Danuby, qui vulgariter Waagwiz in praesentiarum nuncupatur, habitas, aestimando eas ex quorumdam tali quali, imo friuola informatione, iuri regio et nostro spectare et pertinere debere; per nostros ad hoc deputatos homines pro vsu nostrae Maiestatis piscari fecissemus : Tandem fidelis noster Reuerendissimus in Christo Pater, Dominus Georgius Archiepiscopus Strigoniensis, Summus Cancellarius Regiae Maiestatis, nostram illic superueniens in praesentiam , praedicla loca piscatoria , per nos, vt praemittitur piscari facta, intra dictarum suarum . et praefati sui Archiepiscopatus possessionum terminos existere , ipsiusque sui Archiepiscopatus et per consequens sua esse, et ad eundem suum Archiepiscopatum semper et ab antiquo specfasse, et prouentus eorum suos praedecessores Archiepiscopos, consequenterque se ipsum hactenus percepisse, allegauit. Et iicet hoc idem de nostrae Maieslatis commissione certorum iurium et etficacium litteralium instrumentorum suorum superinde confectorum coram nobis productione euidenter comprobauerit; tamen adhuc nos sperantes forsitan , aliquas literas, seu quaedam alia litteralia instrumenta in contrarium ipsorum litteralium munimentorum per ipsum Dominum Archiepiscopum coram nobis productorum, emanatas in nostra domo tauernicali fore reposita, posse inuenire. Eadem in ipsa nostra