Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ingentibus excitatus clamoribus, quum eidem facti innotuit series, arrepta diuina crucifixi imagine, medius nudis pedibus inter Hungaros cursitabat , et Christi imaginem illis ostendens, ac illos, vt ab inceptis pro lllo, qui pro eis crucifixus esset, desisterent, voce querulosa pariter et lamentabili rogabat. 111 i eo ma«is clamoribus inualescentes, dicebant: o ... ,,Deus eliam nobiscum est," direptionique rerum dedili, de illius precibus curabant minime. Et quum frater ille nihil proficere, sed magis tumultum se facere agnouit, in claustrum S. Joannis Euangelistae, vnde exierat, reintrauit. Hungari vero, tali a Teutonis scelerati illorum f:icinoris exacta talione, quum amplius res eorum muenirenon valuerunt, a direptione earumdem cessarunt." Aeneas autem Syluius, coaeuus, exterus tumultum hunc sic describit (apud Freher. edit Struu. T. II. p. 85.) „Dum (Albertus) Budae moram facit; iudex Ciuitatis, natione Teutonius , tlungarum quemdam ob delictum fluuio mersit. Id Hnngari molestissime tulerunt, quibus Teutonicum nomen exosum est. Excitatur e vestigio tumultus; Hungari arma capessunt; obuios theutones passim trucidant; fit fuga in arcem, qua rex se continebat; diripiuntur negociatorum domus, quorum pars maior teutonica fuit; Euangelizabat eo tempore Budensibus Jacobus Marchianus , ordinis Minorum professor; doctrina litterarum et vilae sanctimonia clarus, qui sedaturus tumultum, simulacrumSaluatoris crucifixi, manu gestans, furenti armatoque populo obuiam factus, vt caedi parcant, vt rapinis abstineant; vt arma deponant, supplex orat. Illi verba eius minime intelligentes, (neque enim tempus ferebat interpretem) bene sibi futurum autumant, qui Christum suis coeptis ducem habeant, sublimem-