Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

IVladislai Regis Poloniae ad Albertum, Casimirum a coronae Ho­hemiae susceptione dehortantem, responsum. A. 1438. Kes quidem publiea et notoria est, et aliqua tergiuersatione obumbrari non potest, quod niorle Sigismundi secuta, Barones, Nobiles et Ciuitates Bohemiae Casimirum, Fratrem meum, in eorum ele­gerunt regem, et vt huiusmodi acceptaret eleclio­nem , Nos subnixe supplicarunt: quorum precibus motus, regnum praediCtum acceptauit, neque exi­stimat se per huiusmodi acceptalionem Alberto Ilo­manorum et Hungariae Regi aliquain iniuriam face­re, cum scitum sit, regni illius successionem in se­xum faemineum non eadere. At etsi aliqua pacta, aut iriscriptiones exlant inter regnum Bohemiae et domum Austriae, quibus praetendit se Albertus ad regnum Bohemiae ius habere: ilia contraria obserua­tione, et longaeua praxi sunt abrogata. Missi itaque sunt per nos in prosecutionern electionis huiusmodi duo Palatini regni nostri cum exercitu haud grandi, quiilluc cutn his mandatis et instructionibus per nos eis factis vadunt, vt in regno Bohemiae primum errorem purgent, deinde singula ad pacem reducant; quoniam non est propositi nostri, nec eam habet germanus noster Casimirus ambitionem, vt velit ali­ter regni Bohemiae suseipere regimen, nisi ad prio­rem rectiludinem Catholicae puiitatis et ad pacis vnionem atque amoenitatem fuerit reductum. Casi­miro fratri noslro , quem primarii Barones regem vocauerunt, iusaufferri non potest: Polonis ac Bo­hemis vna estlingua, et' vna vtrique genti origoj cum Teutonicis nihil vtrique commune." Ibid. p. 9—10. Ex archiuo Cap. Cracouiensis. Ail agendas Casiiniri partes Calixtinis viginti inillia Polonoruin vene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom