Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

strensi per otium correpti, fugitiuorum instar lares patrios repetunt. Albertus quoque dissenteria correptus Budam reuertitur; cum legatis regis Poloniae , toto cam­pi ductu reditum suum operientibus, pacem ea prin­cipali conditione oblatam|, vt Barbara in omnia bo­na dotalitia reponatur, conficere nequit. Reduces Strigonii assequilur, ac pacis caduceatores plena cum potestata destinat. Morbi vi reprimi nequeun­te Wiennam contendit. Lentis passibus, lectica ve­ctus, villam vsque Neszmelj, Theutonibus Langen­dorf, pertingit. Dum esu peponum internos ardores temperare intendit, aucto malo, testamentum con­ficit; prolem e praegnante regina nascituram Poso­nii educandam, eius maturam ad aetatem regna per gubernalores aequo numero prouidenda constituit, atque in profluuio ventris XXVII. Octobris anno MCDXXXIX. moritur. Fuit Albertus ingenio et vsu ad rempublieam gerendam comparatus; generosus belli, literis ac literatis deditus domi ; socrum infidam, consortem ambiliosam nactus ; statura altiori, colore subfusco ac, poslquam Wratislauiae gradibus lapsus fuerat» claudicans. Regali pompa Albaeregiae tumulatus. Haec iam datis documentis sunt nobis vberius illustranda. Pestini 31-a Decemb. 1842. AUCTOR.

Next

/
Oldalképek
Tartalom