Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Canonicis Loci eiusdem rite factis, confectas, et emanatas tenoris infrascripli ; supplicans annotatus Martinus Piaepositus , suo, ac aliorum quorum su­pra numinibus, et in JPersonis Nostro Culinini pre­ce subiectiva, ut easdem binas Litteras annotato­rum condam Stiborii, et Capituli ratas, gratas, et acceptas habendo, nostrisque Litteris sub praesenti nostro secreto Sigillo quo ad praesens utiRex Hun­gariae utimur, emanandis, verbotenus inseri faci­endo, praemissis Donationi, et perennali Collatio­ni, ac legitimae Statutioni praefatae Possessionis, aliisque omnibus, et singulis in tenoribus praescri­ptarum binarum Litterarum contentis, et specifica­tis, nostrum Regium Consensum benevolum pari­ter, et assensum praebere dignaremur: Quarum quidem Lilterarum unius scilicet praefati condam Stiborii tenor talis : In Nomine Domini Jesu Christi Salvatoris nostri Amen. Ad perpetuam rei memo­riam maxime necesse est, ea, quae ad cultum Di­vinum perpetuis sunt dirigenda tcmporibus, ut ho­minum pariter et Litterarum Testimonio confirmen­tur. — Nos igitur Stiborius de Styboricz Dominus, et Haeres de Bolondocz etc. ad Universorum prae­sentium, et futurorum hominum notiliam tenore praesentium volumus pervenire; Quod praetenden. salutem animarum Parentum , et Benefactorum, nec non omniuin Consangvineorum, et Amicoruin no­Strorum praesentium, et futurorum , non per erro­rem, aut improvide, sed animo deliberato, sano, maturoque Consangvineorum, et Consiliariorum no­slrorum praehabito Consilio Religiosis viris fratribus Domino Martino tunc Praeposito, et Conventui Ca­nonicis videlicet Regularibus sub Regula B. Augusti­ni Monasterii B. M. Virginis in Ujhely de prope

Next

/
Oldalképek
Tartalom