Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
pedit, universis ! Quod nos attentis et consideratis, dignaque mentis nostrae meditatione recensitis praeclaris fidelitatibus, meritis, virtuosis gestis, laude dignis obsequiis, et sinceris complacentiis fidelium nobis syncere dilectorum Joannis de Septemtiliis, et Henrici Mionich generi eiusdem, Ciuium nostrae Ciuitatis Budensis , quibus iidem in nonnullis Regnorum nostrorum arduis negotiis, et expeditionibus, sub locorum, et temporum di versitate, mente pura, et cum integritate xidei , ac deuotionis ardore, et aestuantis animi desiderio personas, et res eorum, atque omnes facultates, variis fortunae casibus, et imminenlibus periculis exponere non formidanles, quondam Excellentissimo Principi, et Domino Domino Sigismundo Dei gralia Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae Regi, Pati i et socero nostro charissimo nuper defuncto, benedictae memoriae, et Sacrae ipsius Regni Hungariae Coronae, pro ipsius quondam Patris et Soceri nostri honoris exaltatione, et extollendis titulis, laudabiliter et virtuose studuerunt complacere, seque gratos reddere et acceptos , prout super his a quam pluribus fidedignis, et notabilibus Personis, nostris utpote fidelibus testimonia suscepimus utique fide digna; ratione quorum quidem servitiorum , et laudum praeconio digne attollendorum meritorum ipsorum Joannis de Septemtiliis , et Henrici Mionich , licet iidem multo maiora anthidotorum praemia a nostra Maiestate mererentur reportare: ut tamen ad praesens modice iisdem aliquantisper videamur respondere, quasdam Portiones possessionarias in Possessione Chaba in Comitatu Borsodiensi existente habitas , quae partim crga nianus Regias a dudum, partim vero Andreae