Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
propter tam oporluna et pervalide necessaria , ut praetangitur, nos necessilate cogente, Mille floi enos auri ad vestram Universitatem pro Taxa imponentes, Fidelitatem ipsius Yeslrae Universitatis diligenter et seriose requiiimus et rogamus, eidem firmissime committentes, quatenus agnita praesentium notitia praetactos mille florenos auri de vestri medio iuxta uniuscuiusque vestrum facultates quantotius et sine omni tarditate exigendos et recoligendos tam in prompto conservare debeatis, ut quam primum a nobis in commissis habueritis, eosdem illi seu illis, cui vel quibus mandaverimus, sine raora tradere possitis et assignare. Nullus autem Vestrum propter talismodi Taxae Impositionem gravem quoquomodo animum suscipiat, quoniam propter istud, quod a vobis ex nunc grandi tacti necessitate exigimus, evidenter processu temporis alleviationem in aliis sentietis. Secus ergo sub obtentu gratiae nostrae facere non ausuri. Datum Budae feria 4-a proxima ante festum Kathedrae , B. Petri Apost. Anno Domini MCCCCXXXVIII. (L. S.) E autographo transumsit et communicavit Georgius Gyurikovits, XXXIII. Jdem Ciuibus Poson. protectionales elargitur. A. 1438. Comissio propria Domini Regis ad contenta literarum condam Domini Sigismundi Imperatoris et Regis. Albertus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hung. Daimatiae , Croatiac etc. Rex, Eleclus Rex Bohemiae, ac Dux Austriae ctc. Fidelibus nostris. vide de verbo ad verbum Protestationales Elisabethae Reginae de anno praesente 1438. sub nro CXCVII. usque ad verba: et