Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

«ciplinae catisas scrutemur, sequentes nubis viden­tur fuisse praecipuae: 1.) Auita militum nostratium nobilitarium in Reges ac patriam fides regnante iam Arpadiana stirpe vitium cepit, sub mixta labefactata sensim magis: „Fridericus Austriae Dux (tertiis Andr. II. B. nuptiis anno 1234. praesens) ita placuit mul­tis Vngaris, vt eum regem optarent" ait Pernold. apud Hantaller Campil. tom I. p. 1315. ,,Quidam de maioribus inter ipsum regem Belam IV. ac patrem eius , saepius seditionem et scandalum procurarunt ita , quod hinc inde saepius mililia congregata , di­micare aduersus inuicem voluerint, nisi per tenen­tes medium inter eos , essent pacis foedera reforma­ta. Cum ipseRex ad patris curiam accedebat, iidem in nullo ei penitus deferebant, immo dehonesta­bant; quod celari non potest. Et contra vitam patris et filioruui nequiter conspirarant, vt illis gladio in­teremtis facilius quilibet posset de Ilungaria, quam sibi per partes diuiserant, portionem sibi debitam, sine conditione cuiuslibet occupare. Et quum conce­pta neqrirent eiFectui mancipare, aliud nequius co­gitarunt: Duci Auslriae, litleras cum certis pactis et condilior.ibus destinando, Domino Friderico, Ro­manorum Imperatori, coronam regni ac Hungariae dare promittebant; sed nuncius in via captus, regi fuit cum litteris praesentatus," Roger I. c. cap. IX. „Illustris Begis Vngariae (Belae IV.) exhibita nobis petitio continebat, quod Mica Barbatus , iNicolaus liliusBorch, ac Nicolaus Magister , proditores , de Jaesae Maiestatis crimine condemnati, fraudulenter multa de bonis coronae regiae auferentes, apud quae­datn loca religiosa ea deposuerint." Lit. Gregorii IX. PP. anno 1235. V. Codicem. ,,Ottocarus, Bohemiae Rex, tal)ulis anno MCCLXXI. IT. Id. Pragae confe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom