Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
Austriacus coiicursum iusurgentium Szegedini, in Kisdid , Tiidorew, vsque Zalankemen exspectare; Ludouicus II. fuerat adhuc diutius eorum praestolatione suspensus: „Decretum fuit Comitiis Rakos. et Budensibus, vt ad diem 2. mensis Julii omnes regni Proceres et tota nobilitas viritim cum certa rusticorum parte Tolnam armati conueniant, liosti inde cum Bege obuiam ituri; nihilominus ante 24. Julii Buda mouere non potuit, nisi cum equitum ac tum habuerimus generalem sub nostri vexillo tantum modo teneantur cuin Comite de Zolon, in nostro ordine descendentes" etc. cf. Codicem. A Caroli Robertj ac Ludouici M. temporibus irrepsit, vt qui copiosiores adduxerant secuin milites, Barones, ac Praelati regni, atque Dynastae, ipsos sub propriis signis et imperio retinuerint; sic enata B a n d e r i a Nobiles , tenuioris sortis, partim donatione, partim stipendiis mediantibus, secuti ita auxerunt, vt vexillis regiis, castrensibus praesertim dissipatis, paria, aut aemula, paci internae discrimini saepe fuerint. Ruinam constitutionis militaris prouexit insurrectio portalis dicta: sub Maria enim ac primis Sigismundi annis militandi ardor refrixit adeo, vt quia seruitium banderiale voluntarium tantum fuerat, Optiinates Banderia sua, aut non eo, quo antea solebant, numero, aut nisi sub stipendio, vel etiam simpliciter non adduxerint. Hoc permouerat Sigismundum ad duas insurrectionis species, portalem nempe , ac personalem regulandam. Portali insurrectione arbitrio comitatensium collecta, militandi onus in banderia regia, Baronum ac Praelatorum regni deualuatum, iugibus inter altioris, et inferioris fortunae Nobiles, iurgiis causa fuit; insurrectio personalis mansit tutulus sine re, cum maximo praesidii regni detrimento. Tom. X. Vol. VIII. 4