Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
nos concessa cum munitione, et appensione suorum gratiosorum sigillorum Regalium ut est moris Regiae Maiestatis cum omnibus et singulis clausulis et capilulis necessariis et oportunis facientibus pro fortificalione, et corroboratione omnium praedictorura, quamvis in praesentibus litteris de eis non faceret mentionem expressam. Et Insuper promittimus praesenlium testimonio, praedictamque Communitatem Sibinicensem assecuramus, quod in nullo nec in aliquibus suprascriptis excedemus, sicque omnia, et singula supra et Infrascripta perpetuo tempore firma et rata habebimus, et non in aliquo contraveniemus siue faciemus ullo modo sub vinculo Juramenti nostri supradicti Ipsosque Sibinicenses contra quoslibet defendemus, et Juvabimus per nos, et ipsum dominum nostrum Regem, atque favebimus totis nostris viribus et posse, In quorum omnium fidem corroborationem , et testimonium veritatis praesentes noslras priuilegiales lileras fieri Iubximus et nostro sigillo pendenli communiri, ac corroborari. Datum Cetine sub castro Egin die tertio decimo mensis May anno domini nostri yehsu cliristi Millesimo quadringentesimo secundo, decimae Indictionis. Subiuncto pro ipsorum exponentium parte in expositione Jamdicta, quod vir Magmficus Loysius Aldemariscus de iNeapoli miles Regni nostri Siciliae Marescallus nostrarumque Galearum Capitaneus et noster in diclis Regnis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Yicarius consiliarius similiter et fidelis noster dilectus motus supplicationibus j)ro parte dictorum Communitatis, et Ciuium sibi porrectis, auctoritate similiter vicariatus nostri , qua fungebatur, et fungitur in Regnis eisdem confirmavit, et acceptauit exponentibus ipsis omnia, et singula priuilegia