Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
decimarum, aliarum que obuenientiar. controuersarum; in qua notitia digna sunt: Item in decimis de terra Siculorum , etargento in districtu Sebes , quae faciunt in toto sexaginta Marcas argenti 5 non datur sibi tertia praeposituralis, etiam de argento de Sede Medgyes, quod facit triginta sex marcas argenti. — Rursus Praepositus — et etiam Cato Praepositus Alben. Nos igitur omnibus et singulis, vt praemitlitur visis, lectis et intellectis, consideratisque difficultate , arduitate, et obscuritate singulorum praemissorum, etiam propter absenliam Juris peritorum, a quibus consilium protunc habere non potuimus , et quod propter alias, quam plurimas causas, in aliis literis nostris expressas, super prorogatione praemissorum, ad curiam regiam, et ad Praelatos regni Hungariae confectis, omnia et singula praescripta ad eandem Curiam Regiam, coram Archiepiscopis, Episcopis, aliisque Praelatis regni Hungariae, assumptis Nobis Juris peritis, prorogauimus sententiandi, definiendi e iuridice concludendi, prout in memoratis litteris nostris prorogatoriis plenius continetur. In quorum omnium eflicax testimonium praesenles litteras pontificialis sigilli appressione roboratas duximus concedendas. Acta sunt haec et facta in Palatio nostro Episcopali, hora sexta diebus praescriptis. Anno Domini M-o CCCXCVII. Indiilein: Fasc. VI. nro 48. Decessit Maternus Episcopus Anno 1399. ccxv. Gregorius Csanadien. Eppus pensum Camerae Apostolicue soluit. A. 1397. Vniuersis et singulis, patentes litteras inspectu-