Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

hys sic requisitis et interrogatis prefata domina Ka­iherina relicta quondam domini Bonauentura de Sal­to hac die in mei notary publici et teslium infrascri­ptorum presencia, non ui nec metus causa, seu do­lo inducta, sed sua bona spontanea et libera volun­tate pure libere et solute ac siinpliciter propter de­um sperans se participem de omnibus bonis que fi­unt per cultum diuinum cantando, orando, in pre­fata capella corporis Xti, dixit fassa fuit et expresse asseruit, quod predictam diuisionem sic factam, ex certa eius scientia, ac pura voluntate, et propter anime sue salutem ratam teneret atque firmam, et ipsum sepe dictum Stephanum redderet quietum li­berum et solutum , et omnes successores suos, pro­mittens michi prelibato notario, recipienti et stipu­lanti nomine et vice omnium quoruui interest, et in­tererit et in futurum poterit interesse, prefatam di­uisionem et singula predicta semper rata habere, et tenere, ac obseruare et non contra facere vel veni­re per se vel per alium, seu alios tacite nec expres­se seu litem mouere, nec mouenti consentire aliquo modo causa vel ingenio, de quibus omnibus et sin­gulis supradictis prefatus dominus Stephanus Vlrici prebendarius petenssibi per me lieri vnum publicum instrumentum seu instrumenta, perpetuis tempori­bus duraturum, seu duratura. Acta sunt hec poso­ny in domo situationis praedicte capelle Corporis Xti Anno Indictione die mensis et hora, pontificatu, quibus supra, presentibus honorabilibus et prouidis viris Magislro Bernhardo ecclesie sancti Martini ali­as sancti Saluatoris in posonio Canonico et paulo eiusdem ecclesie succentore, ac Johanne dicto Chat­zenbury laico, ad premissa vocalis specialiter et ro­gatis, (tria lilia)."

Next

/
Oldalképek
Tartalom