Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
atque inopinatis aggressionibus, ac rerum necessariarum intcrceptione hostium copias funderent, arces in deditionem cogerent. 3). E capite VII. Vngaros magno studio a pueris, iugique exercitatione artem ex equis sagiltas emittendi condidicisse; vt eas in omnes partes equo currente, iaciant, ante, retro, dextrorsum, sinistrorsum in equum exilire vt sciant; vt sagittam contente iaciant ex equo curren'e, vnam atque iterum alteram, et intenlum arcum confestim in corytum ponant, si lalus satis corjtus fuerit; sin minus in semi corytum, ad hoc opportune faclum. 4). Ex eiusdem capite XII. nro 20. testalur, Hungaros aciem suain nonRomanorum more trifariam diuisisse, sed in turmas milliarias diuisam struxisse. 5). Ibidem nro 21. abVngaris, cum hostes suos in munito quopiam loco obsidione premrrent, facilius persuadendae deditionis gratia , leuiores ipsis primum misisse conditiones, tum autem reluctantibus grauiores imposuisse." Libelli de Tactica conscripti verba sonant: .,Turcorum populi ad omnia sollicite attenti, nec quidquam magis, quam sua consilia in arcano habent — Temporum oportunitatem quam diligentissime obseruant, operamque dant, vt non tam conserta manu, copiisque , quam militari dolo alque inopinatis aggressionibus, et rerum necessariarum intei ceptione hostium copias fundant. — Excubias procul a castris alias atque alias collocant, vt non facile subitis impressionibus possint opprimi. In ipsa vero pugna aciem omnem , non vt Romani trifariam partiuntur, scd in diuersas turmas, millenarias, quarum aliae aliis turmatim connexae, adeo modicis inter se intervallis distant, vt vna continua videatur esse acies. — Turmarum iHillenariarum series siue ordines, indefinita profun*