Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

Lanceatos subministrandos obligati, et excubito­res in confiniis versus Poloniam constituti: V. Co­dicem. Cf. „C b u n i Patzinacitis permixti a S. Ladislao victi, atque in captiuitatem ducti, in Comitatu Po­son. descensus nacti ad confinia regni versus Mora­uiam et Silesiam excubare iussi sunt, vnde aeque Szekelyii cognominati." Vide Codicem Dipl. Tomo 111. Vol. I. etc. Qui sub Stepliano II. circa annum 1124. maiori numero cum vxoribus ac liberis, et vniuersis facultatibus suis sunt appulsi, fertilissimos vltra Tibiscum campos, vbi Cumania maior, inse­dere. Denique sub JBela IV. anno 1239. ductore eo­rumdem Kutheno rege, e Moldauia, Valachia et Bessarabia in Hungariam recepti, per ampla infra Pestinum cis et trans Danubium ditione, quae Cu­mania minor dicitur, suos nacti sunt descensus. Hi quoque primitus viritim militabant: „FaIsum, quod Rex Bela introduxisset Comanos ad depressionem et odium Hungarorum: sed solum propter hoc, vt — sic quando ipsum aduersus inimicos coronae guer­ram habere contigerit, contra eos cum eis fortius et durius dimicarel" ait Roger. 1. c. cap. XIL Eo­rum opera Stephanus V. et Ladislaus III. insignes de hostibus retulerant victorias : „Stephanus Rex Vn­gariae, missis in Morauiam et in Austriam Vngaris et Comanis, per incendia et rapinas et mullas stra­ges hominum plurima mala gessit." Annal. Altahaen. ad an. 1281. — ,,Rudolphus Rex Romanorum , au­xilio regis Vngariae , et Cumanorum , cum rege Bo­hemorum campestre bellum circa Stiborit iniit, et nescio, quo casu, Rex Bohemoi um viclus est et oc­cisus." Chronista Meilicen. ad an. 1278. Postquam Cumani tumultibus agitatis rempublicam turbarant, placuit Carolo Roberto , R. H. aliquam partem Cu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom