Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
nobiles exercituantes. V. Codicem. Cum horum agminibusaduersusTatarosdepugnassecernuntur Archiepiscopi Sirigoniensis et Colocensis, Episcopi Chanadiensis, Quinqueecclesiensis, Jaurinensis, VItrasyluanus, Nilriensis; Nicolaus Scibiniensis Praepositus, Strigoniensis, Bachiensis Archi-Diaconi etc. Sedium eorumdem nomina hodiedum supersunt. 4). Liberi mi 1 ites Baronum , Comitum , castra propria habentium: hi beneficiariorum suorum, a quibus terras ac libertatem obtinuerant, signum , vulgo banderium , suntsecuti: ,,01optulma, filius Retel, iuxta Danubium, vbi fluuius Wag descendit, castrum construxit, quod Comarum nuncupauit, ad seruitium cuius castri tam de populo secum ducto, quam etiam a Duce aquisito, duas partes condonauit." BelaeR. Notar. cap. XV. „Comites, si proprios in villis suis liberos habuerint, de quibus equos accipere, et centum pensas colligere possint; loricatum vnum Regi, de sumtu i 11 o procurent. Si vero 40. pensas, militem absque lorica educant; at si minus, suis hoc propriis vsibus reseruent." Col. Dee. I. cap. 40. ,,Comes Ladislaus ad rcgem —cum sua militia superuenil." Roger. I. c. cap. XXIX. Vestigia eorum villae Szabad Battjan, Szabadi, Lovas Patona, Lovas Bereny etc. conseruant. 5). Milites stipendiarii: hi prioribus sensim deficientibus, quum colonos a rure colendo adstrahere necdum licuit, in ditionibus exteris, praecipue in vicina Germania, Bohemia, Polonia, oblato aere,ad bellum conficiendum sunt conducti non solum a regibus, sed a regni etiam Baronibus: ,,Habebat rex (Stephanus II.) secum septingentos Francos, cum quibus Bulgariam deuastabat, et per eorura ingenia muros castrorum Graeciae destruebat." Chr. Thur.