Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

diabiliter, ab ipsis debeatis exigere, vobis et prae­notatis Civibus nostris, aequali portione cedendam secus sub nostre grauis indignationis obtentu nulla­tenus facere presumentes, presenles vero post le­cturam earundem reddi jubemus presentanti. Da­tum Budae die lS-o mensis July Anno Domini M. CCCLXXXIV. Septima indictione. Diploma originale Membranaceum Ch. Sigillo Reginali ab intus impresso possiilet Nicol. Jankovich. XXV". Guillermus Episcopus Jaurinensis cantoratui decimam de Lovasz­patona restituit. A. 1384. Nos Guillermus dei et apostolice Scdis gracia Episcopus Jauriensis, notum facimus vniuersis, et singulis presentes nostras literas inspecturis, quod quamuis nos ex inductione aliquorum vniuersas de­cimas ville Loazpatana, sub decimacione seu cul­tello de Vazar existentis , a discreto et honorabili viro Domino Johanne Cantore pro tempore abstu­leramus, quia tamen idem Dominus Cantor ex se­rie literarum priuilegialium pi aedecessorum nostro­rum Episcoporum de eo, quod ipse decime, omni Juristitulo, dignitati Cantoi atus Ecelesie nostre Jau­rien. predicte pertinere dinoscantur, nos informa­uit, prout lucidius in ipsis litteris priuilegialibus continetur: Ideo nos dictas decimas predicte ville Loazpatana eidem Domino Cantori et sue dignitati possidendam et percipiendam remisimus et remiltimus palrocinio presencium litterarum nostrarum medi­ante. Datum Jaurini in festo Exaltationis sancteCru­cis , Anno Domini MCCCLXXX. quarto." L. S. Ex originali. In sigillo rotundo expresse legitur : Episco­Tom. X.Vol. VIII. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom