Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
loniae, Dalmaliae etc. Genitricis nostrae carissimae venientes jraesenliam, nostrae humiliter supplicarunt Maiestati, ut nos in medio vestri modum et consvetudinem Cambii in Mercimonialibus et aliis rebus fiendi pro Vestro et Regnicolarum nostrorum commodo disponere, Nundinasque seu Forum annuale iiberum Vobis et ad dictam Civitalem Vestram Posoniensem concedere dignaremur. Super quibus sic eidem Universitatis Vestrae Fidelitati praesentibus respondimus: quod, quia nos iuxta nostrum Regii Regiminis officium pro utilitate et perpetuo commodo Vestro et Regnicolarum nostrorum praedictorum intendere volumus, ideo habita praesentium notitia, una cum aliis fidelibus Civibus aliarum Civitalum nostrarum inibi circumsitarum speciales et matui os habendo Tractatus, si Nostram Maiestatem, sic et eo modo de di^positione praemissi Cambii et termino celebrationis praedictae Congregationis per vestras Literas certissimas informabitis, ut huiusmodi constitutio Cambii praedicti, celebratioque dictae Congregationis sine defectu Jurium nostrorum Regalium, specialiter Tricesimalium , et absque praeiudicio dictarum aliarum Civitatum nostrarum, et specialiter Civitatis nostrae Budensis fieri et stabiliri potuerit, extunc Supj)Iicationem Vestram praemissam ad exauditionis gratiam vestrum admittemus iuxta votum , et quid quid in praemissis duxeritis faciendum, per Vestras Litteras efficaces studeatis nos informare. Datum Budne in Festo Sanclissimae Trinitatis Anno Domini Millesimo Tercentesimo Octvagesimo quarto. (L. S ^ Maximi dorso appressi. Communicavit (ieorg. (Tyurikovits.