Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
raatiae, Croatiae etc. memoriae commendamus per praesentes, quod fideles nostri Magister Stephanus filius condam Jacobi Judicis, et Nicolaus Cives Civitatis nosti ae Posoniensis suis, et universorum Civium nostrorum Civitate nostra de eadem in personis, in nostram et Dominae Reginae Genitricis nostrae canssimae venientes praesentiam, ISostrae declararunt Maiestati, quod quia de rebus mercimonialibus forensium seu Advenarum hominum , quibus iidem in ipsorum medio Camhium facientes Vina eorundem compararent, superflua Tricesima et de Vinis per eosdem in eadem Civitate comparatis reciperetur, ideo iidem Advenae et forenses homines cum dictis eorum rebus mercimonialibus non sic saepe, prout alias, sed raro ad ipsam Civitatem nostram cum eorum rebus praemissis venirent pro Cambio faciendo memorato, et sic iidem Cives nostri damnum per hoc et defectum paterentur valde magnum, supplicantes exinde per nos de remedio provideri opportuno. Et quia volumus, Ut solutio dictae nostrae Tricesimae in dicta Civitate nostra fienda non in damnum et defectum ipsorum fidelium Civium nostrorum, quin potius ad comraodum et utilitatem redundetur eorundem; ideo concessimus eisdem, et serie praesentium concedimus, ut a data praesentium infra integram annualem revolutionem praefati Advenae et forenses homines de praemissis eorum rebus mercimonialibus , nec non de Vinis super eisdem rebus ipsorum cambialiter comparatis, Tricesimam nostram sic et eo modo solvere debeant, prout ipsi eandem circa tres vel quatuor annos iam proxime elapsos solvere fuerint asveti. Quare Vobis fideli nostro Nambusculi de Florentia Comiti Tricesimar. Regni nostri, et Vice Tricesimato-