Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

dem dictiJudex Jurati Civeset alii in Causam Attracti aliam Domum vel Curiam praedictorum Patris et Matris ipsius Cath erinae in alio loco, videlicet in terra vel tenulis dictae Civitatis Posoniensis habitam demonstrassent, asserentes, quod mansio et habita­tio dictorum Parenlum ipsius Katharinae in eo tem­pore potentiariae perpetrationis praemissae ibi fuis­set; quibus pactis inquirere coepissent, et quidam homines, utpole duo vel tres dixissent, mansionem Parentum ipsius foeminae Katherinae nominatae tem­pore praemissi facti potentialis in Domo vel Curia ipsius Castri Posoniensis per Procuratorem dicto­rum Actorum ostensa habuisset ; alii vero incompu­tabiles homines, videlicet Jobagiones Reginales, et populi Abbaliae Ecclesiae de Pilisio extra murum vel Civilatem Posoniensem commorantes in diversis iocis vel platcis conscientiose requisiti dixissent in conlinentia in oppositum, quod Pater et Maler ipsi­us Katherinae tempore perpetrationis dictae poten­tiae non in terra dicti Castri Posoniensis superius ostensa, sed in Territorio praedictae Civilatis Po­soniensis, ac in Domo in eodem Territorio habila, per eosdemque Cives demonstrata residentiarn ha­buissent; praenotati etiam Judex, Jurati et Cives praeter praemissa allegassent isto modo, quod ipsi secundum tenorem et continentiam Lilterarum adiu­dicatoriarum praedicli Magistri Tavernicorum Ve­strorum ex parte praetitulalorum Conciuium ipso­rum diclis Actoribus Judicium et iuslitiam in prae­missa Causa prompti essent impendere et parati, et quia praefatis Regio et nostris hominibus in praedi­ctis demonstrationibus Domorum et Mansionunj Pa­rentum ipsius Foeminae certitudo non fuisset, ldeo ipsius huiusmodi iudicii et iustitiae impensionem per

Next

/
Oldalképek
Tartalom