Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

retis, dissolueretis et disiungeretis. Cum tamen an­tiqua eorum consuetudo et libertas teneat et requi­rat, quod nullus tricesimalorum seu tributariorum ipsorum mercatorum mercantias dissoluere auderet; nisi prius vnam marcam auri currui appenderet; quam consuetudinem minime curaretis, in ipsorum praeiudicium satis magnum. Et quia ipsos mercato­res in eorum antiquis consuetudinibus et iibertatibus volurnus illibate permanere; Fidelitati igitur vestrae firmo praecipimus regio sub edicto, quatenus a mo­d 0 in deinceps ipsos mercatores nostros cum rebus eorum mercimonialibus per loca tricesimae et tribu­torum vestrorum transeuntes, solutis iustis et con­suetis tricesimis et tributis non impediatis, neque ad inconsuetam tricesimae et tributi solutionem com­pellatis; imo nec eorum res mercimoniales dissolua­tis, aut disligetis. Si autem ipsas res mercimoniales vultis dissoluere, et disiungere ; tunc vnam marcam auri ipsorum currui prius appendatis, iuxta anti­quam consuetudinem et libertatem ; et quidcunque deinde ipso curru denegatum aut occultatum inuene­ritis, pro vobis conseruetis. Et aliud nullatenus fa­cere audeatis, prout lioc idem olim Serenissimus Princeps Dominus Ludouicus Rex Hungariae, prae­decessor noster carissimus suis litteris mediantibus, secreto suo sigillo consignatis deliberato duxerat et praecipiendo commitlendum. Datum Budae, die Dominico proximo post festum annunciationis Vir­ginis gloriosae. Anno Domini MCCCLXXX. ter­tio." L. S. E pergamena originali, ab extus Sigillo maiori, cuius li­terae non nisi paucae, crucisque dupplicis signum su­perest, cerae albae impresso, communita. — Maria in litteris ac sigillis vocatur quidem Regina, a natione

Next

/
Oldalképek
Tartalom