Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
medio aliorum assurgendo, proposuit eo modo: quod cum piscina Zsitua ex vtraque parte, et foenilia in eadem adiacentia, cum suis omhibus vtilitatibus et metis possessionis Wii tli, vsque metas possessionis Isa, semper et ab antiquo praedecessorum suorum fuisset, et per consequens sua esset, et hoc Yice Comiti, Judieibus nobilium, et Juratis Assessoribus dicti Comitatus Comaromiensis constaret euidenter, supplicans nostrae Maiestati cum instantia, vt idem Yice-Comes, Judices Nobilium et Jurati Assessores, qualem de praemissis scirent, per nos requisiti, faterentur veritatem. Cumque nos eosdem Yice-Comitem , Judices Nobilium , Juralosque Assessores super praemissis requisitos habuissemus, iidem ad fidem vere Deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro diademati nostro obseruandam, pro dicenda veritate, et iustitia obseruanda, sacro diademati Maiestatis regio, nobis praestitam, praemissa eodem modo, sicut per praefatum Nicolaum proposita sunt, fuisse , et esse vnanimi et concordi testificatione affirmarunt. In cuius assertionis testimonium praesentes Literas nostras eidem Nicolao duximus concedendas. Datum XIT. die congregatio- < nis nostrae praescriptae, in loco memorato. Anno Domini millesimo, quadringentesimo, vigesimo nono. Regnorum nostrorum anno Hungariae videlicet XLIII. Romanorum XIX. et Bohemiae IX." L. S. Ex originali. VI. idem Sigismundus Chaholianis omne ius suum regium, quod in possessionibus eorum haberet, in praemium donat. A. 1429. Nos Sigismundus etc. Memoriae commendamus — quod — attentis et recensitis fidelitatibus