Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
dam, pro dicenda veritate et iusticia obseruanda, tacto Dominicae Crucis ligno praestitam praemissa, prout per annotatum Dominum Antonium praepositum proposita sunt, omnino suo modo fore et esse, vnanimi et concordi testificatione mediante affirmarunt. In cuius assertionis testimonium praesentes nostras patentes dictis Domino Praeposito etConuentui de Chorna duximus concedendas. Datum duodecimo die congregationis nostrae antedictae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo, trigesimo septimo." L. S. Ex archiuo Camerali. CDLXII. Ladislaus de Tamdsi, Cotnes Sirmiensis, conscientiotum de seruitiis Jacobi de Marchia dat testimonium. A. 1437. Nos Ladislaus filius quondam Joannis Wayuode de Thamasi, Comes Comitatus de Posega, memoriae commendamus tenore praesencium significantes quibus expedit vniuersis, quomodo reuerendus in Christo Pater, Frater Jacobus de Marchia, Ordinis Minorum, Yicarius Bosnensis, ac in regno Hungarorum, et partibus Austriae Papalis inquisitor haereticae prauitatis, nec non in praedicto regno Bosnae , et partibus Rassiae , ac in locis circum vicinis, ab vnitate sanctae Matris Ecclesiae separatis, Legatus sacri Concily Basileensis , institutus, in nostri veniens praesentiam proposuit coram nobis in hunc modum, vt quidam aemuli, inuidiae liuore inflati , ipsum fratrem Jacobum in suae legationis officio in partibus Sirmiae inter fluuios Zawam et Danubium constitutis, timore Dei postposito , impediuerint, asserentes, quod dictus Jacobus in prae, 1 fatis partibus officium legationis minime exercere va-