Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
seque in dominium ipsius quouis quaesito sub colore intromissione quomodolibet, factis vel fiendis prohibuit contradicendo , et contradixit inhibendo , publice et manifeste nostri in praesentia. Datum feria secunda proxima post festum B. Luciae Virginis. Anno Domini Millesimo quadringensimo trigesimo septimo. 1 1' E cliarta originali. CDLX. Nicolaus de Perjn, Banus de Zeurino, regem Sigismundum, vt exercituantibus stipendia subministret, ne mala subsequantur, monet. A. 1437. Serenissimo principi domino Sygismundo Inclito regi Hungarie domino suo gracioso. Domine graciose prout eciam nostro in recusu (I. recursu) vestram Mayestatem petiueramus ut quibusdam Nobilibus in partibus istis existentibus salarium disponeretis quatenus in seruiciis vestre mayestatis certum cognosceremus, sic et nunc vestram presentibus rogamus mayestatem , ac amonemus celsitudinis vestre serenitatem obnixe, ut eysdem nobilibus per nos electis hic salarium ordinetis si non in pecuniis, tamen in salibus facientes, quia si hoc non feceritis, tot sales hic habetis, qui in vanum anichilantur, quod si feceritis bene quidem , alioquin, hoc in nostra fidelitate vestre mayestati in perpetuum exliibitura intimemus, qua et vobis tenemur, nunciantes, vestram in brevi penitebit mayestatem non fecisse, hec enim nobis confidenter comittetis, si vestre mayestati hoc facere congruerit, ut predictis nobilibus premissa salaria mediantibus vestre mayestatis literis persoluere faciamus, quod vestre mayestalis pro profectu intimamus. Scripta in Maxonde tercio die festi Asscencionis Domini. Ex originali.