Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
in viam pacis et iustitiae direxissemus, atque reformauimus, saepefatus Magister Paulus Magister Agazonum nostrorum nostram impraetermisse sequens Maiestatem , nobis tam in expugnatione c u i u s d a m castri, quod quidam noster infidelis Roliacz 110minatus, in contemptum nostrae Serenitatis tenebat, et conseruabat, quam etiam in aliis variis nostris agendis noua et praeclara, atque a nostri cordis archano nunquam excidenda obsequia multifarie, multisque modis exhibuit et impendit. Pro quorum quidem fidelium suorum seruitiorum et aliorum multiplicium ipsius obsequiorum, quae haec scriptura non enarrat, aliqua retributione, volentes ipsum Paulum Magistrum Agazonum nostrorum, tanquambene meritum, certo nostrae Maiestatis dono praemiatfuo ad praesens remunerare, castrum nostrum Bolondoch, vocatum, in Comitstu Trinchiniensi habitum, quod per defectum seminis sexus masculini quondam Stiborii, iuxta laudabilem et approbatam regni nostri consuetudinem ad manus no.stras regias de iure extitit deuolutum, simul cum omnibus oppidis, villis et possessionibus ad idem spectantibus, et perlinere debentibus, aliisque cunctis suis, ac huiusmodi oppidorum, possessionumque et villarum vtilitatibus, et pertinentiis, puta tributis, terris etiam arabilibus cultis etincultis, agris, pratis, syluis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, et vinearum promontoriis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, ac generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinentiarum integritatibus , quouis 110minis vocabulo vocitatis , ad ipsum castrum nostrum Bolondocz, nec non oppida, possessiones, et villas praenotatas, de iure spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus, qui55 *