Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

CDXXIII. Idem Sigismundus Paulo Banfi de Also Lindva recensitis ipsiu« meritis > castrum Bolondocz confert. A. 1437. Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dal­macie, Croacie etc. Rex. Memoriae commendamus lenore presencium quibus expedit vniuersis: quod nos, cuius Imperialis atque regalis magnitudinis di­gnitas id expostulat, ac officium requirit, vt singu­lorum nobis fidelitvr obsequencium merita animo metiatur pietatis, et liys, quos opera sue fidelitatis remuneracione dignos efficiunt, grata debeat redde­re premia meritorum, quatenus hoc viso nobis sub­iecti fideliores reddantur , et ad fidehtatis opera exercenda obnixins incitentur. Consideratis et per­spicaci meditacione in nostri cordis armario recen­sitis variis et multimodis lidelitatibus et fidelium ser­uiciorum extollendis meritis virtuosis gestis , ac sin­ceris complacentiis fidelis nostri, Magnifici Pauli, filii quondam Stephani, filii olim Bani de Also Lyn­dwa, Magistri Agazonum nostre Maiestatis, per ipsum in nonnullis nostris ac regni nostri Hungarie arduis agendis ac validis expedicionibus, tam aduer­sis, quam etiam prosperis, cum supreme fidelitatis constantia et solicitudine indefessa locis debitis et temporibus opportunis, nobis et sacre dicti regni nostri Hungarie corone, a iuuentutis sue gradibus, vsque ad hec tempora inpretermisse , exhib.lis et im­pensis , que omnia sua seruicia styli officio et scri­pturaruin denotacione, non sine toedioso labore sin­gillatim possent exarari, aliqua tamen ipsius Pauli , Magistri Agazonum nostrorum fidelia obsequia, per eum Maiestati nostre exhibita, hys scripturis inseri volentes, vt eadem nec vetustas etatis abolere vale-

Next

/
Oldalképek
Tartalom