Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

CDXXI. Stgismundus 2t. H. Laurentium de Hedervara Palatinum regni Hun­gariae, eligit, promouet, praeficit deposito iuramento. A. 1437. Nos Sigismundus Rex Hungariae etc. — — Sane de fidei puritate, industriosa virtute, constau­ti fidelitate , in discernendis causis iudiciisque facien­dis probata experientia, agilique et fideli ac solerti exercitio, fidelis nostri sincere dilecti Magnifici Lau­rentii de Hedrevar, Magistri Agazonum noslrorum, quibus eundem tum naliue propaginis nobilitate; cum etiam venustorum morum grauitate, et laudabi­lis famae praerogatiua exposcente , nedum vulgaris preloquii assertione , verum etiam propria occulata et palpabiliMaiestatis nostrae contemplacione, mul­tifarie revera nouimus fore insignitum, ad plenum confidentes debitumque ad ea respeetum habentes, et ex praeteritis sumpta fidueia, a certo tamen, quod ea, quae suae commiserimus expeditioni, fideliter et secundum Deum et eius iustitiam faciet, et ex­plebit, ipsum tamquam ad id virum vtique probita­te cospicuum , idoneum et sufiicientem, ad honorem et dignitatein Palatinatus praedicti regni nostri Hun­gariae, nunc diuina disponente clementia, fideli no­stro Magnitico Matthus de Palocz de medio sublato, vacuum eligentes , erigenles, ef promouentes, ac in Palatinum promouentes eundem honorem, seu ofti­ciolatum Palatinatus , simul cum vniuersis suis fru­ctibus, iurisdictionibus, praerogatiuis , libertatibus, honoribus, et priuilegiis, quibus ceteri ipsius regni nostri Hungariae Palatini pro lempore constituti, qualibet consuetudine videlicet, aut de iure fieti sunt, et gauisi, eidem Laurentio de Hedrevara, ac­cepto prius ab eo super impendenda vnicuique sine

Next

/
Oldalképek
Tartalom