Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ciemus. In cuius rei memoriam et firmitatem perpe­tuam praesentes nostras literas eisdem Fratribus sub nostro sigillo authentico quo vtimur in praesenti, duximus concedendas. Datum in dicta Ciuitate Alba Regali die XXV. Januarii, videlicet in festoConuer­sionis S. Pauli Apostoli. Anno Domini MCCCC-o XXXVI. Apud Pauich Ramus V. o. p. 6. CCCLXXVI. ld m Twartkus Jacobum de Marchia in Bosniam reuocat. A. 1430. IVos Stephanus Tuertkus (vt supra). Audiuimus, quod vos, reuerendus pater, forsan per nostros ini­micos exhortati, in ira de regno nostro secessistis. Nunc autem S. pater hoc plurimum displicenter sen­timus et vos pessime de nobis iudicare, non homi­nem Christianum reputando, sed tanquam Paganum, per Christianitatem diffamando. Quamobrem suppli­camus humiliter Paternitati vestrae intuitu DeiOmni­potentis, reuenire ad nos dignemini, nosque coram auscultare etc. Anno Domini MCDXXXVI. Apud Farlat. tomo IV. folio 66. Vigebat in Bosnia, prue sertim in montibus et locis munitis secta Manichaeorum, ad hos ab errore reuocandos missus Jacobus de Marchia tractatum edidit; Twartkus ex. aduerso clam patrocinaba­tur haereticis; cuius praesidio audaciores facti in apertas blasphemias erumpere, in yirumque Apostolicum insur­gere praesumpserunt. Discedentem ea propter in Bohe­miam, ab Eugenio IV-PP. commonitus, reuocauit: nam Idem Eugenins Fratrem Jacobum, datis literis VII. kal. Februarii anno hoc, facultate Haereticos, si qui velint ad Ecclesiam redire, i^econciliandi prouidit. Wading. An­nal. Zelo ipsius ac sancta conuersatione vulgata Episcopi in gremium suarum Dioeccsium inuitarunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom