Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
tis , supplicantes idem Jacobus et Niwl Judei nominibus et in personis, quibus supra, vt easdem nostras literas gratas, ratas et acceptas habendo, nostrisque literis priuilegialibus sub pendenti nostro autentico sigillo emanandis , verbotenus inseri faciendo, pro eisdem nostris Judeis, ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, innouando, perpetue valituras dignareiyur confirmare; quarum tenor est talis: Nos Sigismundus (v. supra ad. an. 1431.) Nos igitur humillimis annotatorum Jacobi et Nywl Judeorum supplicacionibus antefatis , per ipsos nominibus et in personis, quibus supra , modo antelato , nostre subiectiue oblatis maiestati, 1 m p e r i a 1 i, regalique benignitate exauditis, clementer et admissis, prescriptas nostras literas non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, jmmo mere et sincere veritatis integiitate prepollentes, presentibusque de verbo ad verbum insertas , quoad omnes earum continentias, articulos, et clausulas acceptamus, approbamus , et ratificamus, easque nihilominus simul cum vniuersis libertatibus et prerogatiuis, atque omnibus et siugulis, clausulis et articulis, superius in dictarum literarum nostrarum tenoribus latius explicatis et contentis, cum horum articulorum et clausularum adiectionibus, primo videlicet, quod quilibet Judeorum Judex, pro tempore constitutus , aut eius substitutus, vniuersa Judicia inter ipsos Judeos fieri debencia, ipsumque Judicem Judeorum concernencia, pariter cum iuratis Judeis, tunc temporis constitutis, discutere et definire debeat. Item vt illi Judei vbiuis intra ambitum dicti regni nostri Hungarie, in quorumcunque magnatum possessionibus commorantes ad censum Maiestati nostre de raedio Judeorum prouenirc