Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

cumbit, vniuersis: quod nos dignum arbitranteslm­perialem atque Hegalem Excellentiatn illa debere concedere , et liberaliter elargiri, per que fidelium numerus augeatur, et Principantis clementia , cui in multitudine populorum proprium est gloriari, in subiectorum quiete et pacis amenitate gratuletur; tunc enim solium Caesaree atque regie Maiestatis prestancius exaltatur, dum subiectorum caterua con­tinua suscipit profectuum incrementa; hac siquidem ducti consideracione, nihilominusque dum ad hu­millime et deuote supplicacionis instanliam fidelium nostrorum , Prouidorum Stephani Ilancys, Magistri ciuium, Henrici Ach, ac Nicolai Pacrad, ciuium Ciuitatis nostre Posoniensis, per eos in ipsortim ac caeterorum vniuersorum et singulorum ciuium, Ho­spitum, et incolarum, eiusdem Ciuitatis nostre Po­soniensis nominibus et in personis Maiestati nostre propterea porrecte, tum eciam attentis et conside­ratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum gratuitis meritis praefatorum ciuium hospitum, et Incolarum ipsius Ciuitatis nostre Posoniensis, per ipsos his pro­ximis disturbiorum temporibus, iam Deo auspice , sedatorum, in quibus nonnulli Bohemi et Moraui, partes nostras superiores inuadentes, deuastantes, ipsam Ciuitatem nostram Posoniensem hostiliter sur­ripere attentarunt, in conseruacione et tuitione eius­dem Ciuitatis nostre constanter et inuiolabiliter, ac sine cuiuslibet note macula et scrupuio Maiestati nosti e et sacrae corone nostre, ac ipsius regni no­stri Hungarie obseruatis et impensis; volentes eos­dem propterea quodam speciali et notabili fauore prosequi et beneuolentiam nostram eis ostendere munificam et liberalem; sigiilum in forma arculari, seu rotunda, campi rubei, in quo ciuitas Alba qua-

Next

/
Oldalképek
Tartalom