Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rum, inibi pro tunc ad rumpenduua muros, atque turres, ipsius castri habitarum, quarum vnam gran­diorem ipsemet Comes Stephanus regebat, et ex ea sagittando certas eiusdem castri turres in nolabili parte rupit; in conflictu etiam cum ipsisTurcis, qui nobis cum nostro exercitu ab obsidione dicti Castri Galambocz treugis pacis inter nos et Omorat eorum­dem Turcorum Dominum praehabitis et firmatis, remanentibus, secus Danubium, ac in eius liltore non longe ab ipso castro locantibus, et vltra, ipsum Danubium absque vlla formidine ad partes regni no­stri Hungariae transfretare volentibus, idem Comes Stephanus cum suis nostrae Maiestalis personam, tunc prae maximis laboribus et fatigiis nimium las­satam, ad nauem nostram, tunc inibi habitam introduxit, et nisi eius vigilans adfuisset soler­tia, in manus forsitan nostrorum incidissemus ae­mulorum; ipsemet vero Comes Stephanus m hu­iusmodi nostro ad nauem ascensu et introitu, in per­sonaeque nostrae defensione in aquam cadens Danu­bii, taliter extiterat demersus, quod si per certos nostros fideles statim ex ipsa aqua ereptus non fuis­6et, vtique ibidem fuisset suffocatus, et extinctus; nobis et sacro fnostro diademati regio , nostro semper lateri adhaerendo , personae ac rebus et et bonis suis non parcendo, sed se et sua pro nostri honores exaltatione diuersis fortunae casibus, et im­minentibus periculis exponendo, laudabiliter exhi­bitis et impensis ; volentes praetextu praemissorum ipsum Comitem Stephanum nostro fauore prosaqui gratioso, quasdam possessiones T. T. T. T. T. T. vocalas, quas alias tanquam ad manus nostras regias certis et rationalibus ex causis, vt praefertur, deuo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom