Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

bus Posoniensibus nostris, aliisque quam pluribus Regni nostri Comitatus tenenlibus, et Honores. Has Sigismundi Regis Confirmationales roborauit Albertus Rex a. 1439. Communicauit Georgius Gvurikovits. CCCLXV. Idem Sigismundus Stephano de Rozgon, ob egregia ipsius foris do­mique seruitia, possessiones, consorti eiusc/em vita comite donatas , in prae/uiu/n confert. A. 143G. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus , ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commen­dantes tenore praesentium significamus quibus expe­dit vniuersis; Quod quamuis Caesareae atque Regiae liberalitatis dextera ad cunctorum suoruin fidelium subiectorum munificentiae vota obsequenda quadam generalitate se extendere consueuerit; illis tamen specialius debet esse liberahor quos ad grala sua ob­sequia exercenda continuos et vtiles atque fructuo­sos fore elaris et euidentibus indiciis nouerit et expe­ritur, quorumque deuolio nedum praescitis placere cupit obsequiis, verum etiam pluribus inantea prae­standis seruitiis speratur placitura. Hac igitur moti ratione, attentis nihilominus et consideratis, digna­que mentis meditatione intra cordis nostri arcanum reuolutis et diligentius praeinetitis innumeris et iugi memoria recolendis laudisque perpetuae praeconiis attollendis praeclaris fidelitatibus, gratuitis meritis et fidelibus obsequiis, ac laude dignis et multimodis complacentiis, fidelis nostri sincere dilecti Magnifi­ciStephani, filii quondam Ladislai de Rozgon, Te­me^iensis, Albensis, et Jauriensis Comitatuum Co­mitis, per ipsum in nonnudis nostris et regnorum no­strorum arduis expeditionibus et agendis, sicuti pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom