Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Carolus Dei Gratia Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, Ramae , Serviae, Galliciae, Lodomeriae , Cumaniae, Bulgariaeque Rex , Princeps Salerni­tanus, ac Honoris montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi Fidelibus praesentibus pariter, et futuris , praesentium notitiam habituris Salutem in omnium Salvatore. Sicut Regiam decet Excellen­tiam, unicuique pro meritis condigna dare benefi­cia, sic et a suis Praedecessoribus rite praestita, et per se renovata debet confirmare, ut eadem futuris temporibus obtineant immobilis perseverantiae fir­mamentum. Proinde ad vniuersorum notitiam ha­rum serie volumus pervenire: Quod Jacobus Judex, Ct universi fideles Cives nostri de Civitate nostra Po­soniensi, in eadem Civitate, dum ipsa a Ducibus Austriae et Styriae Domino concedente per nos re­cuperata fuit pacifice, ad nostrae Regiae Excellen­tiae accedentes Praesentiam, exhibuerunt nobis Pri­vilegium nostrum sub priori, et antiquo Sigillo no­stro confirmans Privilegium Domini Andreae quon­dam Regis Hungariae Praedecessoris nostri bonae recordationis super Libertalibus ipsorum infrascri­ptis confectum, et habifum petentes a nobis humili precum curn Instantia , ut ipsum Privilegium simul et eorum Libertates ratificare, et Sigillo nostro no­vo, et authentico dignaremur confirmare; cuius quidem Piivilegii tenor talis est. Carolus Dei Gratia Hungariae, Dalmaliae, Cro­atiae, Ramae, Serviae, Lodomeriae, Galliciae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus tam praesentibus, quam futuris praesenti­um notitiam habituris salutem in Saiutis auctore. Ad uniuei'Sorum notitiam harum serie volumus per­venire: Quod Magisler Tvboldus Posoniensis, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom