Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

praerogatiuis Anno 1412. eclitum transcribit ac conjirmat. A. 143(j. Sigismundus Dei Gralia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dal­matiae, Croafiae, Ramae , Seruiae, Galliciae , Lo­domeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, omnibus Christi Fidelibus, praesentibus pariter, et futuris praesens scriptum inspecturis salutem in eo, per quem Reges regnant, et Principes dominantur. Etsi Imperialis, atque Regalis Celsitudinis circumspecla Benignitas, assumpta cura Regiminis universorum sibi subiectorum saluli, utilitalibusque et commodis inteudit et invigilat procurandis, et cuncta, quae Reipublicae augmentum respiciunt, attenta solliei­tudine meditatur, praecipue tamen erga illos, quos experta fidelitatis diuturna obsequia, et inveterata fidei constantia argumentis elarioribus manifestis re­comendant, curam impendere debet potiorem, Li­bertatesque et praerogativas eorum antiquas Apici­bus et Privilegiis roborare, proinde ad universorum tam praesentium quam futurorum notitiam volumus harum serie pervenire, — quod Fideles noslri Pro­vidi, et Circumspecti Stephanus Keneisz, et JNieo­laus Pachrad Cives nostrae Civitatis Posoniensis no­strae sublimitatis venientes in Conspeetum, in suis aj jcaeterorum uniuersorum Ciuium, Hospitum, et Incolarum eiusdem Ciuitatis nostrae Posoniensis no­minibus et personis exhibuerunt et praesentaverunt nobis quasdam Litteras nostrns Privilegiales, priori dupplici authentieo Sigillo nostro, quo utiRexflun­gariae utebamur, pridem propter augmentum Tituli nostri Imperialis susceptis Coronis Imperialibus ru­pto, et in partes dissecato , loco videlicet cuius ali­ud similiter dupplex authenticum Sigillum pro no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom