Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rum uostrorum nominibus, praeFatum Dominum Ar­chiepiscopum in pacifico dominio praescriptarum possessionum nostrarum Dehtar et Patak, vsque tem­pus redemtionis earumdem contra quosuis impetito­res, causidicos, el actores , protegere, tueri et de­fensare, propriis nostris et eorumdem successorum nostroi um laboribus, et expensis, annuentes et con­cedentes eidem Domino Archiepiscopo, vt dum et quandocunque nos vel dicti nostri successores ad abas possessiones nostras regales, ad castrum no­strum Visegrad spectantes , et caeteras illi vicinas et propinguas taxam extraordinariam imposuerimus, seu imponi fecerimus, tunc et ipse Dominus Archi­episcopus ad praescriptas possessiones nostras, ea­rumque incolas taxam exlraordinariam, leuem tamen, et moderatarn imponere, et eandem ab ipsis exigere valeat atque possit. Annuimus praeter­ea et praesentibus concedimus, saepefato Domino Georgio Archiepiscopo , vt ipse de praetactis suis pecumis, puta tribus mille et quingentis ac octoa­ginta florenis auri, pro quibus praefatae nostrae possessiones Dehtar et Patak per nos sibi pignorisunt obligatae, aut de eisdem possessionibus iufra tempus redemptionis ipsarum , cuicunque seu quibuscunque hominum personis, aut ecclesiis in vita pariter et morte, maluerit, liberam, tutam, et absolutam di­sponendi, seu legandi liabeat facultatem, et omni­modam potestatem; harum nostrarum vigore et te­stimonio literarum mediant. Datum in Ciuitate nostra Pestiensi in Dominica reminiscere. Anno Domi­ni MCDXXXVI. Anno Hungariae etc. quadragesi­mo nono, Romanorum vigesimo sexto, Bohemiae sedecimo Imperii vero terlio.' 1 L. S. Ex. autliographo Archiui Priraatialis. E munificentia fratris Tom. X. Vol. VII. 48

Next

/
Oldalképek
Tartalom