Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

tam, quia eaedem portiones jjossessionariat' et prae­dia ipsis vigore Instrumentali pertinerent, quae In­strumenta apud manus nobilis Dominae Relictae condam Georgii filii Jose de dicta Bathor haberen­tur, quae ab eadem rehabenda in Termino ulteriori promisissent, essent et parati. Unde his praeceptis praescriptam Causam inter annotatam Dominam A­ctricem, ab una, nec non praescriptos in Causam attractos ab alia ad octavas Festi Beati Georcii Mar­u tyris in altera revolutione annualitunc venturi idem Palatinus prorogans commisisset eo modo, ut an­notati Stephanus filius Stanizlai et Georgius filius Joannis de Bathor universas Litteras, Literalia In­strumenta , si quas et quae in praemissis haberent confecias et emanata, medio tempore eadem Domi­na per modum Juridicum, aut alium , quem posset rehabendi, in dictis octavis festi Beati Georgii Mar­tyris coram Eodem Palatino exhibere tenerentur praemissis dictante Juris aequitate, a quibus quidem octavis, dum ipsa instrumcntalis exhibitio partes in­ter easdem secundum series Literarum ipsius Palali­ni proroganlis ventillantur, simul cum deponendo Judicio trium Marcarum per eosdem in Causam at­tractos, ad Octavas Festi Beati Michaelis Archange­li in Anno Domini 1433. praeleritas prorogata ex­stitisset, ad quas quidem octavas, quia praefatus Georgius filius Joannis de Bathor absque cuius sci­licet praesentialitate praesens Causa decidi nequivis­set, octavas ad easdem suam in praesentiam non ve­nisset, pro eo ipsam Instrumentalem Exhibitionem inter Annotatam Dominam Aetricem ab una, nec non praefatum Stephamun filium Joannis Stanislai de Bathor in causam attractum ab alia , ad octavas Festi Epiphaniarum Domini tunc venturum proroga-

Next

/
Oldalképek
Tartalom