Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

praesentium , quibus expedit vniuersis, praesenti­bus et futuris, quod licet ratione et praetextu cu­iusdam solutionis pecuniariae, ex parte confraterni­tatis Sacratissimi Corporis Christi in Cibinio funda­tae, olim Plebano in dicta Cibinio ac Capellanis, nec non Rectori Scholae de eadem pro tempore constituto — — institutione debiti propter variatio­nem et mutationem monetae lites et quaestiones mo­tae per dicsretum Virum Dominum Stephanum Pie­banum de dicta Cibinio vt Actorem, Prouidis viris Georgio Ziudran Judice ac Juratis de eadem Recto­ribus et Gubernatoribus pro dicta confraternitate ve­iuti in causam attractis, coram nobis iudicialiter motae fuissent, atque ventilatae; verum tamen di­ctae partes volentes amoenitate pacis perfrui in futurum, obtenta nostra licentia speciali interueni­ente, nostris dilectissimis Discretis viris Dominis de Eperies et de Bartpha, et de Septemtilys Ciuitatum Plebanis, in praemissa causa , liteque earumdem partium pro pace circumspecte laborantibus, prae­misso, prout vellent dictae partes amore ad infra­scriptae partium tranquillilatis deuenerunt perpetu­am vnionem, prout hoc ex literis dictorum Georgii Ziudran , nec non Juratorum Consultum, Judicis ac Stephani Plebani de iam fata Cibinio eorumdem si­gillis sigillatis , nobisque loquentibus, et coram no­bis personaliter productis liquidius et apertius vide­tur apparere, cuiusmodi Literarum tenorem et con­tinentiam ad petitionem praefatarum partium nostris litteris priuilegialibus sine omni diminqtione et au­gmento aliquali inseri et includi fecimus per hunc modum : Georgius Ziudran (vt supra). Nos itaque iustis et iuri consonis petitionibus dictarum partium annuentes, praefatas literas de et. super dicta con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom