Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Domini nostri metuendi, annalibus pro reuerendissimo in Xto Patre, Domino Georgio Archiepiseopo Ecclesiae Strigoniensis ad inquisitionem, euocationem et proliibitionem ac ad alia omnia et singula Jure , quae talibus in processibus iuxta regni sui consuetudinem fieri consueuerunt, facienda, per Clementiam eidem gratiose datis et concessis, in personaque eiusdem nobis praesentatis, et per nos suprema cum obedientia et reuerentia receptis vna cum Nicolao Nevver, homine suo regio in eisdem suis annalibus inter alios suos homines regios nominatim conscriptis , specificato, nostrum hominem , videlicet honorabilem virum, Magistrum Cosmam, socium et Concanonicum nostrum, ad infrascriptas possessionarias reambulationes et metarum erectiones faciend. nostro pro testimonio duxissemus destinandum; Tandem ydem exinde ad nos reuersi; nobis conformiter retulerunt. Quod ipsi feria tertia proxima post Festum B. Laurenty Martyris proxime praeteritum elapsa, — — — — Cheten, et Keer, vocatas, vicinis et commetaneis earumdem Venerabili nostro Domino Nicolao, Praeposito Ecclesiae S. Stephani Proto-Martyris — — ac Egregio et Nobilibus viris Petro de Hangon, Castellano Capituli Strigoniensis praedicti — — — Ladislao Farkas dicto ac Deed, prouisore Curiae Archiepiscopi Strigonien. nec non Valentino literato de Hidaga procuratore Causarum dicti Domini Archiepiscopi, legitimo, pro eodem Domino Archiepiscopo, cum procuratorys lileris eiusdem, Item Nobilibus et egregio viris, Magistro Stephano, filio Gregory de Berench, et Syluestro, filio eiusdem pro ipsis personaliter et pro Vito, similiter filio ipsius Magislri Stephani, fratre scilicet annotati Syl-