Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
praesidio assistenles, non permittatis eosdcm super iis et quibuslibet aliis indebite molestari, nec eis grauamina seu damna, vel iniurias irrogari, facturi, dictis Episcopo , Capitulo, et personis, cum ab eis , vel procuratoribus suis, aut eorum aliquo, fueritis requisiti, de praedictis et aliis bonis quibuslibet, restitutione buiusmodi castrorum, villarum, terrarum et aliorum Iocorwm , iurisdictionum , iurium et bonorum , mobilium et immobilium , reddituum quoque et prouentuum, et aliorum quorumcunque bonorum, nec non de quibuslibet molestiis, iniuriis, atque damnis praesentibus et futuris, in illis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem , summarie aut de pleno, sine strepitu et figura iudicii; in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iustitiae complementum: occupatores seu detentores, praesumptores, molestatores, iniuriatores buiusmodi, nec non contradictores quoslibet etrebelles, cuiuscunque dignitatis, status, gradus ordinis, vel conditionis exstiterint, quandocunque et quotiescunque expedierit, auctoritate nostra , per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposila, compescendo; inuocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii Papae oclaui, in quibus cauetur, ne aliquis extra suam ciuitatem, et dioecesim, nisi in certis exceptis casibus, et ln illis vltra vnam diaetam, a fine suae diaecesis, ad iudicium euocetur; seu ne Judiees, conserualores, a sede Apostolica deputati, extra ciuitatem et dioecesim , in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, seu alibi vel aliis vices suas committere , aut aliquos vltra vnam dietam a fine dioecesis eorumdem trahere praesumant , dummodo vllra duas aliquis anclori-