Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
que et foeuilia minus iuste et indebite pro te penitus vsurpari, in praeiudicium et damnum ipsorum multum grande. Et quia nos huiusmodi nouas indebitasque occupationes nemini regnicolarum nostrorum volumus tolerare; prout riec debemus, fidelitati igitur tuae, firmissime praecipimus, et mandamus, quatenus habita praesentium notitia, rebusque sic se habentibus, nullo penitus Iatiori nostro mandato exinde praestolato , memoratas terras arabiles nec non syluam Wayka, ac prata et piscinas, quibus ydem ab antiquo vsi, fretique fuissent et gauisi; quas vero et quae modo praeuio pro te minus iuste machinaris occupare, de dominio eorumdem Jobagiones memoratorum exponentium penitus excludendo, ipsis libere, pacifice, et sine vlla dilficultate modis omnibus remittere, et resignare, per dictosque iricolas antedicti oppidi Tbolnawar, quibus et nos serie praesentium consimiliter superinde praecipimus, remitti et resignari facere, de vniuersis quoque iniuriis et damnis et quibuscunque nocumentis, hactenus per te et eosdcm incolas ipsis hac ratione illatis et irrogatis plenam et indilatatn impendere debeas satisfactionem, a modo in antea manus tuas et dictorum incolarum de ysdem prorsus excipiendo, teque et eosdem de caetero de vsu et conseruatione praescriptarum terrarum arabilium, pratorum, syluaeque et piscinarum nequaquam intromittere praesumendo; alioquin de remedio ipsis superinde curabimus prouidere oportuno, tali videlieet, vt ydem amplius Serenitati nostrae exinde non videbuntur condigne querulai i, quodque tibi et alys similia facientibus formidabile cedet in exemplum. Secus igitur in praemissis facere nullatenus ausura, praesentibus perlectis exltibenti restitutis.