Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

aemulos, Domino exercituum adiuuante, inito cum eisdem et commisso bellicoso conflictu, et laborio­so qertamine in fugam conuertendo , plurimis ex i­psis in ore gladii caesis, prostratis, et captiuatis, gloriosum de eisdem et victoriosum triumphum re­portauit. Demum quoque idem Stephanus Pohamok egregium Detricum Fratrem et germanum suum car­nalem ex nostra dispositione et commissione specia­li ad nostra seruitia, cum non pauca gentium armi­gerarum comiliua, non sine plurimis expensis fulci­ta, ad insulam nostram Saan vocatam, conserualio­nemque castrorum et fortaiitiorum nostrorum ibidem pro tunc habitorum transmisit, atque destinauit , qui tandem Detricus Frater suus per Omorath, Tur­corum Dominum , atque ipsos Turcos, cum validis­sima potentia contra nostros fideles in ipsa insula, et castris pro tunc constitutos insultando, obtentis ipsis insula et castris, vna cum nonnullis nostris fidelibus inibi existenlibus, captus direque vinculatus, ac ad Turciam abductus fuit, et ibidem fere per quadiren­nium acriter conseruatus, de qua tandem captiuita­te per ipsum Stephanum Poharnok, nostro ad hoc non suflicienti sibi praestito subsidio , CLim maximis suis expensis redemptus, atque liberatus; et quam­uis praetextu praemissorum ipse Stephanus Poharnok multo plura et maiora a nobis beneficiorum impen­dia mereretur reportare ; vt tamen ad praesens no­stram beneuolentiam sibi sentiat fauorosani, posses­sionem nostram regalem Nyaragh vocatam, in Co­mitatu Borsod situatam, — — praefato Stephano Poharnok —- — dedimus, donauimus et contulimus, immo damLis, donamus et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam , tenendam, pariter et habendam, saluo iure alieno. Datum Poso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom