Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
tionis praescripti fossati eiusdem nostrae Ciuitatis praenarrata duo molendina antefatorum conciuium ipsorum, prius tamen per eosdem super valore et pretio ipsorum duorum molendinorum iuxta aestimationem, moderationemque et limitationem proborum et idoneorum hominum per ipsosCiues nostros, atque illos, quorum molendina praedicta existunt, communiter eligendorum faciendam , eisdem conciuibus ipsorum debita satisfactione impensa, funditus destruendi ac abolendi, abindeque remouendi, et Joco eorumdem in praeattacto territorio iam fatae nostrae Ciuitatis, vbi iidem maluerint , in talibus tamen locis, in quibus per lioc iuri aliorum non praeiudicetur , aiiisque damnum exinde non inferatur, alia duo molendina denuo et ex nouo erigendi, praeparandi, et aedificandi, erectaque et aedificata perpetuo tenendi, habendi, et possidendi, vniuersosque prouentus, vtilitates, obuentiones, emolumenta ex ipsis duobus molendinis prouenientes, per se ipsos tollendi, percipiendi, et leuandi plenam habeant facultatem , ac huiusmodi prouentus iam fatorum duorum molendinorum pro vtilitate et commodo antefatae Ciuitatis nostrae, comportare, administrare, et dispensare ex debito teneantur temporibus successiuis, vniuersis. Praeterea de vberiori nostrae liberalitatis dono, antefatum tributum praetacti fori hebdomadalis , quod vti praemittur, in dicta Ciuitate nostra Eperies pro nostra exigi consueuitMaiestate, in perpetuum prorsus et per omnia rationibus ex praemissis duximus relaxandum; decernentes ex nunc talismodi tributum fori per amplius et de caetero nullo vnquam tempore pro nobis aut nostris successoribus regibus Hungariae, Comitibusque praefati Comitatus de Saros,