Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

cecv. Sigismundu* It. H. ad proferenda latius Cixilatis Eperies ralla tt fossata , duo priuatorum molendina tollit, et tus liberum fo­ri hebdomadalis concedit. A. 1435. Nos Sigismundus Dei giatia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungariae , JBohemiae , Dalmatiae, Croatiae etc. Rex memoriae commenda­mus tenore praesentium significantes quibus expe­dit vniuersis: quod nominibus et in personis fideli­um nostrorum, prouidi Judicis, Juratorum, caele­rorumque Ciuium, hospitum, populorum , ac toti­us communitatis, Ciuitatis nostrae Eperies, voca­tae, in Comitatu de Sarus existentis, Maiestati no­strae propositum extitit el narratum: Quod quia ipsa Ciuitas nostra in metis et confiniis praedicti regni nostri, Hungariae posita et situata, in propinguo Regni Poloniae, et eius metarum atque confinio­rum, sed et incolarum existit vicinata, ex parte quo­rum regno nostro, specialiter Ciuitatibus et incolis illarum partium nostrorum iurgia, vastationes, im­pedimenta, atque damna plerumque fieri, et eue­nire consueuerunt; necessarium ergo esset eis, vt ipsi ipsorum et Ciuitatis nostrae praedictae vberiori pro commodo , tutelaque et securiore praeseruatio­ne fossatum eiusdem nostrae ciuitatis ampliarent, et ad situm extenderent Iatiorem , pro cuius quidem fossati ampliatione et extensione, nisi quaedam duo molendina quorumdam conciuium ipsorum fossato in eodem habita et decurrentia rumperentur, et de su­is locis mouerentur, ipsum fossatum non posset commode in sui ampliatione et extensione fieri et consumraari. Suppiicatum itaque extitit nostro cul­mini humili precum cum instantia, in personis ante­fatorum Judicis, Juratorum, aliorumque Ciuium et

Next

/
Oldalképek
Tartalom