Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Judicis Curiae nosirae, statu in eodem , et variatione absque aliquali transmittere debeas , iudicand. et fine debito terminandam. Secus non faclurus. Datum Posonii in festo Apparitionis B. Michaelis Archangeli. Anno Domini MCDXXXV. Regnorum nostrorum Anno Hungariae XLIX. Romanorum XXVI. Bohemiae XVI. Imperii vero secundo." L. S. Ex autographo Camerali: in forma clausa. CCC. Idem Sigismundus castra Ilsua et Filek, Bubekianis de Pelseacz 7707. florenis auri impignorat. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gralia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Bex. Memoriae ccmmendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis. Quod quia fideles nostri xMagnificus Petrus, filius Palatini, alias Comes Siculorum 110strorum , nec non egregii, Emericus filius Ladislai filii Vaiuodae, ac alter Ladislaus, filius condarn Nicolai, filii dicti Palatini de Pelseucz, ad nostrae Maiestatis specialem requisitionem , et complacentiam singularem , duo millia florenorum auri puri, veri et iusti ponderis, quibus nunc pro cerlorum nostrorum negotiorum, commodum et vtilitatem, et defensionem praedicti regni nostri Hungariae concernentium, ardua expeditione indigemus, celsitudini nostrae nomine veri mutui, et sub spe restutionis dederunt, ac commodarunt, et realiter assignarunt ; ldeo nos eosdem Petrum, fdium Palatini, Emericumque et Ladislaum, de rehibitione huiusmodi duorum millium florenorum auri, certos reddere volentes et securos, castrum nostrum Ilswa nominatum, item possessionibus scu villis Rewcze, Huziwrech, Husno-