Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

et nos tandem eidem vestre fidelitati noStrorum vlte­rioribus antidotorum premiis benigniter assurgamus. .Aliud non facturi. Datum in Dragothvn feria quin­ta proxima ante festuin beate Elene regine. Anno Domini MCDXXXV. Ex. originali. ccxcv. Jdem Sigismundus Comitissae Caeciliae, consorti Stephani de Roz­gon , ob militarem audaciam, donationes ad dies vitae , ac viduitatis impertitur. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Au gustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commen­damus, tenore praesentium significantes, quibus ex­pedit vniuersis : Quod nos ad singularem eomplacen­tiam nobis admodum grafae, Magnificae Dominae Caecilia vocatae, consortis nostri fidelis, dilecti Ma­gnifici Stephani de Rozgon, Comitis Temesiensis, filiae vt puta PetriGroIT deZenth Gyurgh, tuin etiam consideratis atque circumspectis suislaude dignis ob­sequiis, quae eadem alias sub castro Galambocz, quod a nostra Maiestate expugnando obsidebatur, audacia, et agilitate strcnua exhibuit, et impendit; quorum aliqua in memorandam et recolendam eius gestorum commendationem, vt caeteris sexu foemi­neo constitutis cedat in exemplum, et promptioris audaciae praebeatur incitamentum, praesentibus du­ximusstilo dignae narrationis inferendnm : Tpsa nam­que Domina Comitissa nobis ct clicto Comiti Stepha­no , Domino et marito suo, alias cum no tris exer­citibus in obsidione , expugnatione dicti Castri Ga­lambocz, existentibus, et laborantibus, quae caete­ris dominabus audacior et magis egregio ad castrum nostrum Zenth Laslovara vocaturo* ex opposito dicti

Next

/
Oldalképek
Tartalom