Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sis confectus, ct emanulas tenoris infrascripti: Suppiicantes annolati Joannes Judex, et Marcus Juratus Cives nostro Culmini, humili prece, et devota, ut easdem Litteras annotati condam Stiborii Vajvodae ratas, gratas, et acceptas habendo, ulriusque Litteris priuilegiahbus sub moderno majori nostro novo dupplici authentico Sigillo emanandis verbotenus inseri facientes, pro predictis Judice, et Civibus, populis , hospitibus, ac eorum posteris confirmare, ac praemissis Limitationibus, Censuum Libertatibus quoque, praerogatiuis, ac Concessionibus praenotatis, aliis etiam omnibus, et singulis supenus in tenore praemissarum Literarum ipsius condam Stiborii Vajvodae contentis, et speeificatis, nostrum benevolum Regium Consensum, pariter et assensum praebere dignaremur. Quarum quidem Literarum tenor talis est: Nos Stiborius de Stiboricz Vajvoda Transylvanus, et Comes Poson. significamus praesentibus; quibus expedit universis: Quomodo ad noslram pervenerunt praesentiam Thomas tunc Judex in Civitate nostra Szenicz , et Marlinus Leukovich Consul de eadem , nobis humihter suplicantes, quod paetum pro annuali debito, seu Censu cum ipsis facerernus. Ad quorum preces inclinati matura deliberatione, sanoque Consilio praehabitis, talem ipsis Incolis praedictae nostrae Civitatis fecimus, et facimus praesentibus graliam singularem, ut Incolae, et Hospites universi, praedictae nostrae Civitatis Szenicz pro annuali Censu , et debito annis singulis perpetuo affuturis dare, et solvere nobis tenentur trecentos flnos auri, cum 30. flnis, utpote auro, vel in alia moneta communi, et consveta ibidem in ^Jistrictu tantum pro quolibet aureocomputan., prout aureus se extendit floreu., quam Sum-