Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

aeque Eex, vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Inter cuncta, quae pro subiectorum salute conseruanda nostrae medita­tionis perpendit acumen, ad ea praesertim cordis nostri curas , innata nobis inclinatione natu­rae, solemus diuertere, quibus humanae temeritatis audacia eilroenata nonnunquam iuncla potentia ie­primalur, et iuris integritas abutentium praeuarica­tiorie deprauata, nunc apertiori priorum consuetu­dinum declaratione, nunc nouarum vtili constitutio­ne legum, Principantis prouidentia, reformetur. Prc inde ad vniuersorum tam praesentium, quam fu­turorum, notitiarn harum serie volumus peruenire: quod quum nos pro imperialis fastigii honore fina­liter adipiscenuo, post electionem nostram, in Re­gem Romanorum factam , et primae coronae regiae Romanae Aquisgrani susceptionem, nouissime Sa­cri Romani Imperii Principibus electoribus nobis consuientibus, iu partes Lombardiae descendendo, in ciuitate Mediolani secundam coronam regiamRo­mani Imperii recepimus , et demum in vrbem Ro­manam profecii fuissemus, infulasque nostras im­periales de manibus sanctissimi Domini nostri, Do­mini Eugenii PP. IV. cum debiia solemnitate susce­pissemus; et deinde nonnullis partibus Italiae et Ger­maniae perlustratis, rebusque tam sanctaeRomanae Ecclesiae , quam nostris imperialibus, nobis interim occurrentibus, votiue dispositis, exonerati, tandem in peculiare regnum uostrum Vngariae, medio tem­pore praesentia nostra regali vidualum, iniuriisque et damnificationibus potentialibus in suo statu et su­ae pacis et quietis amoenitate disturbatum, regressi, in hac Ciuitate nostra Posoniensi primam residenti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom