Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
seriem cum nominibus citatorum, octauas ad praedictas nostrae Maiestati fideliter rescribatis. Datum Posonii secundo die festi Epiphaniarum Domini Anno Millesimo, Quadringentesimo tricesimo quinto. Regnorum nostrorum Hungariae etc. Quadragesimo octauo, Romanorum vigesimo quinto, Bohemiae decimo quinto, Iinperii vero secundo." L. S. Ex originali membrana Archiai Cameralis. CCLXXXVIII. Sigismundus R. H. Praeposito Scepus, potestatem Ecclesiae suaa dignitates conferendi largitur. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorura Imperator semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. Rex , memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit vniuersis: Quod nos attentis et consideratis constanti meditatione eximiis, sinceritate fidei, fidelibus obsequiis, excellentibusque donis scientiarum venerabilis Magistri Joannis Stock, Medicinae Doctoris, Praepositi Ecclesiae S. Martini Scepus. Nostrae Maiestatis Physici et Consiliarii, fidelis dilecti, quibus idem nostrae Maiestati sub diuersitate locorum et temporum, non parcendo rebus neque personae, complacere studuit seque gratum reddere semper et acceptum; volentes ipsum vberiori nostrae Maiestatis dono prosequi gratioso, eidem vigore praesentium plenariam et omnimodam damus et attribuimus authoritatem, vt ipse Magister Joannes Stok Praepositus in dicta sua Ecclesia Sepesiensi tamdiu, quaindiu ipse ipsius Praepositurae fungetur tilulo et possessione, omnia et singula beneficia, ac quaslibet dignitates , videlicet lectoratum, cantoratum, et custodiatum nec non Canonicatus et Praebendas, aliaque singula beneficia,